monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Controversiae, 6, Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III

0  Mater nothi lecta pro parte: MAIOR FRATER DIVIDAT PATRIMONIUM, MINOR ELIGAT. LICEAT FILIUM EX ANCILLA TOLLERE. Quidam, cum haberet legitimum filium, alium ex ancilla sustulit et decessit. maior frater sic divisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis. 1  Unus omnium exheredatus sum dividendo. 'Legisset' inquit 'alteram partem'; tu solus talis potuisti esse filius, qualis frater es. Lex te dividere, me eligere iussit; aperte, ne minor circumscribatur, timet. Sic divisit, ut, si vellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in servitute. Non est dividere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. 'Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere. ' Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt; iste nihil reliquit. 'Tu' inquit 'voluisti pauper esse'; cur ergo queror, si egestate delector? 'Obici' inquit 'non potest quod lege factum est'; immo nihil nisi quod lege factum est, nam si quid aliter gestum est, per se irritum est. circumscriptio semper crimen sub specie legis involvit: quod apparet in illa, legitimum est; quod latet, insidiosum. semper circumscriptio per ius ad iniuriam pervenit. Lex iubet maiorem dividere, minorem eligere; nec tu divisisti nec hic elegit. sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle. Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit, ne eligere possem alteram partem. 2  Pars altera. Ego nihil aliud quam divisi; circumscriptio non in divisione est sed in electione. Habes matrem, quam totis quidam bonis redemerunt; habes gloriam, quam per ignes quidam, per arma quaesierunt. Multa de patrimonio rapuit, cum haberet ius dominae, ancillae impudentia. Timebas, ne in illam saevirem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium habiturus essem. Nunc tantundem habes; habes enim partem, quam voluisti. Ut tantundem haberes, nec pater voluerat; ideo matrem tuam ancillam reliquit.
Seneca Maior HOME